- DII
- DIIingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis, ni vana mens fuislet, cognoscendum se liberaliter suggessit. Unde Lactant. l. de Ira Dei c. 11. Ii omnes, inquit, qui coluntur ut Dii, homines fuêrunt et iidem primi ac maximi Reges: sed ees aut ob virtutem, quia profuerant humano generi, aut ob beneficia et inventa, quibus humanam vitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos quis ignorat? nec tantum mares, sed et feminas. Theophil. Antiochen. contra. l. 1. ad Autolyc. Deos hos sceleratos ut plurimum fuisle docet: quod Cyprian. quoque tr. de vanit. Idolor. ostendit. Ab hominibus ad bruta, ad olera herbasqueve, apud Aegyptios inprimis, quorum,------ ------ ------ Nascebantur in hortisNumina;Ad inanimatas etiam res, metalla, mineralia, lapides: imo ad vitia morbos aliaqueve innumera, se vero vacua Deo miserrimorum hominum devotio submisit. Nulli tamen creaturae plus venerationis, quam Soli Lunaequeve, unquam exhibitum: Quare non male sub Sole omnes Deos mares, sub Luna omnes sequioris sexus, cultos docent Eruditi. Unde ad Graecos haec Deorum multitudo confluxerit, an ab Aegyptiis, ut Herod. vult: an a Thracibus, ut Plutarch. contendit, et ipsa vox θρηϚκείας indigitare videtur disputent Eruditi, hoc certum non alitinde Deos omnes antiquiores, quam ex Asia ac Oriente petendos esse. Prisci enim illi mortales, contemplationibus dediti, a reipsa nomen in venêre [Gap desc: Hebrew] dicti: ita namqueve vocabantur θεωρητικοὶ. Hi cum iam caelo recepti Indigetes essent, Μάκαρες ex Hebr. origine, vocati sunt, quo nomine nullum frequentius et magis proprie apud antiquos Poetas Diis tribuitur. Denotat autem proprie eos, qui sagaci indagine in res etiam abstrusissimas penetrant et omnia etiam intime latentia in lucem eruunt. Latini Beatos seu Felices postea tales dixêre, quam vocem Horat. l. 1. Serm. Sat. 9. v. 28.Omnes compsovi Felices. Nunc ego resto.ad mortuos transtulit: quod hoc soluti corpore, in melioris vitae possessionem venissent, ubi eadem ibi studia eos tractare persuasi risci illi erant, etc. Vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 1. c. 4. ubi Nectar Ambrosiamque Poetarum, cum reliquis huc facientibus, ex eodem sonte erudite arcessit. Cui adde Ioh. Gerh. Voss. celeberrimum tr. de Orig. et Progr. Idolol. Variae autem divisiones Deorum fuêre, cum apud Romanos, tum apud Graecos, ut alias gentes tacitus praeteream. Quidam Consentes, quasi consentientes dicti sunt, quod sine illorum consilio nihil gravioris momenti susciperet Iuppiter: horum duodecim erant, de quibus vide supra in voce Consentes. Iis apud Athenienses respondêrunt celebres illi Duodecim Dii, quos peculiati veneratione prosequuti sunt: praeter quos iidem Ascriptitios Deos habuêre quam plurimos, domesticos ac peregrinos, notos atque Ignotum illum cuius in Actis Apost. mentionem Paulus facit. Caelestes seu Maiorum gentium vocavêre, qui semper in caelo fuisse crediti sunt: hi iidem cum Consentibus. Ovid. Nobiles appellantur, habitiqueve sunt pro Penatibus illis XII. quos Aeneas, e Troiae ruderibus secum in Italiam detulit, Alex. Gen. Dier. l. 6. c. 6. Alios appellavêre Semideos, item Indigetes, quos in caelum merita vocarunt: Hi prioribus, Caelestibus nempe et Selectis inferiores erant, et proprie non Dii, sed Divi dicebantur, ut Serv. observat in Aencid. Virg. l. 5. v. 56.(Haud equidem sine mente, reor, sine Numme Divûm)Adsumus,Ibid. v. 234.Fudissetque preces Divosque in vota vocasset.Eosdem Animales etiam appellatos esse deprehendimus, quoniam animae humanae verterentur in Deos, Ibid in Aeneid. l. 3. v. 114.Ergo et agite Divûm ducunt qua iussa sequamur.Ibid. v. 148.Effigies sacrae Divûm, Phrygiique PenatesIbid. v. 363.------ cuncti suaserunt Numine Divi.Ibid. v. 370.Exorat pacem Divûm, vittasque resolvit.Ibid. v. 526.Induit, implevitque mero; Divosque vocavitIbid. v. 717.Fata renarrabat Divûm, cursusque docebat.His addicti Semones, de quibus vide suo loco: qui omnes Minorum gentium Dii nuncupati sunt. Porro Patrii seu Tutelares sunt vocati, sub cuius tutela urbes gentesqueve erant: Peregrini, qui ab aliis gentibus colebantur: Communes, quibus ara communis, vel qui utrique parti communes erant, quales Mars, Bellona, Victoria etc.Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. 1. 2. c. x. Thom. Godwyn. Amhol. Rom. l. 2. sec. 1. c. 2. Franc. Rossaeum Archaol. Atticae l. 2. c. 1. et seqq. E quibus veroentium classibus Deos sibi superstitio creaverit paucis ex Vossio subiungam: a Spiritibus incipiendo, inter quos ante animas humanas Angelos; ante Angelos bonos, Principem malorum, quem κατ᾿ ἐξοχὴν Satanam dicimus: non solum tamen, sed una cum Deo, boni ominis fonte, divino affectum fuisse honore contendit. Addam saltem prius, de Diis Animalibus, Conserentibus, Indigetibus, Localibus, Diis Manibus, Ο᾿νειροπομποῖς, Παρέδροις, Syris, Vialibus, praeter praedictos Auctores accurate agere Salmas. ad Solin. p. 64. 71. 350. alibiqueve passim, Selden. Iac. Ouzel., de Diis topicis inprimis seu municipibus, ad Minucium Fel. p. 29. et seqq. etc. de ratione eos ad sedes suas, quarum non unam habuêre, festis diebus evoeandi, hisque peractis iterum dimittendi, infra in voce Epidemiae: de eorundem samulitio, lacrynus, pondere, sexu, statuis; de ritu eorum comas lavandi sacris sibi amnibus; de hominum prisco more encomia illorum decantanai super epulas, effigies item pro tropaeo figendi, contra conviciis illos, rebus non ex voto fluentibus, petendi, aliisqueve huc pertinentibus, Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. inprimis Commentario Superstitionum, ubi totam hanc priscae Daemonolatriae Camarinam erudite movet, et hîc passim: de omni vero eo, quod sub his fabulis boni latebat, Voss. praefato Op.et tob. Pfanner. in Theologia Gentili pur.Tabula Πολυθεϊίας Ethnicae.Dii Gentilium ex Spirituum classe.I. Principium duplex, unum Bonum, alterum Malum, apud antiquissimos, inter Gentiles, Legissatores, Sacerdotes, ac Philosophos, venerationem invenit. Persae, qui errorem hunc a Zoroastre hausêrunt, Bonum Oromasden, quod alii Lucem: Malum Arimanium, quod Artaxerxes apud Plutarch. in Themistoele τὸν πονηρὸν Περσῶν δάιμονα, alii ditem, Tenebrasque, vocarunt. Aegyptii (exceptis Thebaidos incolis) in Bono, Patrem, Matrem et Prolem colentes Osirim, Isin et Orum nominarunt: Malo Thyphonis nomine imposito. Graecorum quidam, a Pythagora edocti, Bonum τὸ πέρας, item Concordiam: Malum τὀ ἄπειρον, item Rixam dixêre. Sic et Romani Graeciqueve reliqui, Deos omnes, pro malo bonoqueve effectu distinxêre. II. Angeli, quos Genios, item Daemonas nuncupavêre, tamquam precum suarum apud Deum interpretes, divinae voluntatis internuntios, et humanarum rerum eustodes, coluêre Platonici inprimis hos sequuti vett. quidam Christiani. In specie Bonorum cultus in Phrygia et Pisidia viguit, vide Coloss. c. 2. v. 8. Haeretici dein Angelici dicti, eandem superstitionem amplexisunt. Malis, praeter Boncs, sacra fecêrunt olim Saxones, Ungari: ipsi quoque Platonici. Hodie Calecutenses, Iaponii, Mexicani, Tapuiae etc. III. Anima humana, non solum apud Augilas delubra sibi quaesivit et aras, ut Mela et Plin. credidêre: sed et apud Nasamones, ut Herod. ostendit. Imo eousque postea se earum cultus extendit, ut apud omnes Gentes nihil eo fuerit frequentius. Et quidem Romani animas consecrarunt vel privarâ auctoritate: unde Lares, Larvae, Lemures, Manes orti. Vel publicâ ἀποθεώσει Diis intulêrunt, unde Indigetes innumeri et Penates. Inter quos Aeneas, Quitinus, Semo Sancus, Faunus, Carmenta, Acca Laurentia, Flora, Anna Perenna, Romulus, Iulius etc. Graeci simili modo praeclarorum virorum Animas pro Diis habuêrunt: Unde Anius Eliensium, Aristaeus Arcadum, Dioscuri Heroes Argivorum, Laconum, Sicyoniorum etc. Cretenses itidem, unde illorum Iuppiter, etc. Phryges Cybelem cu, Attide, Silenum, Hectora, Sarpedona, Protesilaum, Homerum, Alexandrum Mag. etc. coluêrunt. Cilices Amphilochum et Mopsum, Nioben item venerati sunt. Cypriis Venus in honore fuit. Phoenices pro Diis habuêre Saturnum, Rheam, Iovem, Iunonem, alios. Syrorum Numen Atergatis erat, sive Derceto, quam, Parthi quoque coluêre. Indi, Aegyptii, Poeni, Celtae, Scythae, Iberi, Galli, Britanni, Germani etc. non minus, plurimas suorum Animas divinis affecêre honoribus.Ex Caelestium corporum classe.I. Sol, antiquissimis temporibus, pro Deo habitus est, ut pater ex Deuter. c. 4. v. 19. Eum Syri sub nomine Bal, seu Bel: Phoenices sub Beel-Samen, Adon seu Adonidis: Amonitae sub nomine Molochi: Emesseni sub Alagabali: Assyrii sub Beli et Adad adorarunt. Idem a Moabitis et Madianitis Baal-Peor et Beel-Phegor: ab Aegyptiis Orus et Osiris: ab Arabibus Urotali; a Persis Mithras: ab Aethiopibus Assabinus, et Ammon: a Poenis Saturnus: a Graecis Apollo, Dionysius, Bacchus seu Iacchus, Hercules, etc. a Romanis Hercules, Mars, Ianus etc. ab Aquileiensibus Belenus, ut et Atemoricis ac Noricis, vocitatus est. Eidem et Massagetae equum mactarunt, et Indi, Haaulitae, Germani, Sarmatae: hodierni quoque Americani non uno in loco litare leguntur. Imolunt; qui omnium Deorum marium cultum, ut supra dictum, ad unicum referre Solem contendant. II. Luna, post Solem, praecipuum cultum meruit. Hane Orientales, ut et Afri Οὐρανίαν sive Caelestem: phoenices ac Syri Astarten, Beltin, et Salambonem: Babylonii atque Assyrii Mylittam: Persae Anaitidem seu Zaretim, arabes Alilat vel Alittam, Chiumque: Aegyptii Isidem: Graeci Α᾿ςτροάρχην, Οὐρανίαν, Dianam, Venerem etc. Romani similiter Dianam, Ianam, Iunonem, Ilithyiam, Cererem, Rhcam, Suadam, Bellonam, Venerem, Proserpinam, Hecaten, etc. appellavêre. Imo huc tota Dearum classis relata creditur. III. Venus sive Hesperus, quae una cum Luna quoque φωσφόρου sive Luciferoe nomine culta est. Et Lucifero quidem Desultatorii in ludis Circensibus equi: alias equus albus, sicut Hespero futvus, sacer fuit. Inde Phosphoria festum, apud Plutarch. Phosphori templum apud Gaditanos etc. Coluêre antiquissimis temporibus stellam Vencrem Ismaelitae; hinc Saraceni, qui oscela dant lapidi, quem Veneris dicunt:ut alias gentes omittam. Ipsi hodie Pervani Luciferum religioso honore dignantur. IV. Mercurius, in Oriente itidem primo cultus est, ubi tamen per eum potius Sol, imo quandoque et Luna est intellecta, prout rationem vel orationem Mercurius signabat. Sed et stella Mercurialis, in honore fuit, apud Babylonios, sub Seches, Merkolis et Margemah nominibus: Eadem Graecis Ε᾿ρμῆς et Στίλβων: Edessenis Μόνιμος: Germanis Wodan, Teutates, Ermensul etc. nominata est. Vide Saturnus, cum Iove, idem Numen Orienti, nempe Solis, fuit: sed Astrologi varia unius Solis nomina inter Planetas partiti sunt. Dictus est Phoenon et Lampon: item Nemesis idem creditus est: et praeter alias gentes etiam Celtis in veneratione fint, qui eum Satar vel Sater, item Crodo, quod ex Crono forte corruptum, vocavêre. VI. Iuppiter stella, alias Phaeton: Celtis vett. Taranis, q. Βρονταῖος seu Tonans, in Germania, et omni Septentrione latissime cultus est. Bohemiilli, ut et Marti, Bellonae, ac Plutoni, asino litarunt: Suecos illi serviisse Saxo Grammatic. refert l. 13. etc. VII. Mars, Pyrois cognominatus, Herculis stella quandoque dictus: apud Graecos sub Α῎ρεως: apud Babylonios sub Θούῤῤας: apud Germanos sub Hesi nominibus cultus, in variis Germaniae vicinarumqueve regionum locis templa habuit. Hungaris quoque una cum Hercule, in veneratione fuit, teste Bonfinio Hung. rer. l. 15. VIII. Stellae sixae, sub nomine Militiae caeli, etiam ab Israelitis idololatris cultae leguntur. Praeterea, Orionis, Arcturi, Pleiadum etc. nomina, idololatrico cultu fuisse profanata, docet Hieronum. l. de veste Sacerdot. Praecipua inter fixas Numina, sequentes fuêre: IX. Canis seu Sirius, inter stellas fixas, ad divinum honorem primus evectus est, ab Aegyptiis Hespero quoque praelatus, dignatusque nomine Isidis. Romani rufas ei canes immolabant, ad portam Catulariam: unde facile patet, cur Deo Robigo sive Rubigini, praeter ovem, etiam canem mense Aprili immolarent. X. Piscis, Graece dictus Νότιος, Germanico Magnus, a Syris cultus est; in hunc enim Phacetis, Veneris filia cum in stagnum decidisset, transfigurata legitur. Hinc Aphacitis Venus, memorata Euseb. in Vita Constant. l. 3. c. 53. XI. Geniculator seu εν γόνασιν, quibusdam Theseus, aliis Orpheus, nonnullis Thamyris, Panyasi Hercules existimatus ist. XII. Ophiuchus, Hercules quibusdam, aliis Aesculapius fuit. XIII. Aries habitus est Iuppiter Ammon: etiam Minervae symobolum fuit. XIV. Taurus, ab Aegyptiis, sub nomine Osiridis vel Mizraim, cultus est. Quidam Iosephum quoque Patr. ob Aegyptum in fame servatam bovis meruisse symbolum et in eo tandem divinos esse honores nactum asserunt. XV. Gemmi Gr. Δίδυμοι, receptiori Astrologorum opinione, fuêre Castor et Pollux: aliis tamen fuêre Hercules et Apollo: quibusdam Triptolemus et Iason. XVI. Virgo, ex vulgari sententia, fuit Astraea, sive Iustitia et Aequitas: Aegyptiis Isis, Ceres Romanis: aliis Concordia vel Pax, quae etiam Panda. XVII. Pisces duo, a Vett. dicuntur Dii Syri, nempe Venus et Cupido, vide Scalig. ad Manil. et Salmas. in Solin. Polyhistora. XVIII. Caelum ipsum seu Aether, Caelus Romanis, Uranus Graecis, his gentibus pro Numine fuit. Aliquando pro Saturno cultum est. Usitate Graeci Romanique per Iovem Caelum intellexêre: quod factum imitatione Orientis, inque his Persarum, de quibus vide Herod. l. 1. et Strab. l. 16. Imo ipse Plato, et qui eum hîc praeivit, Pythagoras, Caelum pro Deo agnovêre. Idqueve ob duas inprimis causas, quia iudicarunt illud materiae esse perennis, ac incorruptibilis, et animâ praestantissimâ vegetari. Insuper divinitatem ei adstruxêrunt Vett. quod omnia Lunae subdita gubernare dicatur. Hinc, quia res in terra triplici modo fieri videbant, ratione, fortunâ et necessitate, tria pro istis Numina introducta sunt. caelumque cultum sub Minervoe, Fortunae, Fati, seu Parcarum nominibus. Minerva dictum est Caelum, quatenus ab aetherea natura, unde decerpta esse anima humana a multis credebatur, provenit tum Rotio, tum voluntas, quâ libere homo secundum tectam rationem vivere possit. Haec Graecis Α᾿θηνᾶ, a Chaldaeo meditatus est, suduit, Aegyptiis Neith: magno in honore in Oriente primum, dein in aliis Gentibus fuit. Sed notandum, cum per illam Caelum intelligitur, inprimis signari Aethera supremum et cum ea Mentem summi aetheris praesidem, et Mentis huius prudentiam: interim cum summo Aethere Solem quoque ac Lunam in considerationem venire, quia ab his ingenium ac hominum sagacitas. Fortunae nomen accepit Caelum, quatenus spectabatur, ut causa per accidens rerum inprimis humanarum, quae caeco ferri casu videbantur. Inprimis autem Luna hoc nomine venit, quam non solum credebant causam esse, ut res generentur et corrumpantur: sed etiam nascentibus vim quandam imprimere, pro cuius diversitate variet temperamentum, mores, fortunae. Coluêrunt Caelum sub hoc nomine Graeci praecipue, et in Italia Antiates ac Praenestini, Romani quoque eidem aedem trans Tiberim statuêre. Parcae tandem Astrologis ad Aethera reducebantur ac siderum posituram. Nempe Parca iis vis fuit caelestis vitae productrix et conservatrix ad certum usque spatium, quod a nemine excedi possit. Interium, sicut Fortunam, ita et Parcas, ad Lunarem potius potestatem particulatim retulêre. Idem vero sunt Parca, Fatum, Necessitas; imo et Nemesis ac Adrastia. Quorum quantum habitum fuerit Numen, abunde illud arguit, quod Iovem ipsum Fatis subiecerint, non Poetae solum, sed et Philosophi, Stoici inprimis. Verum de his omnibus prolixe et accurate agentem vide Voss. praefat. de Orig. et Pr. Idol. l. 2. c. 44. et seqq.Ex Elementorum Classe.I. Elementa in genere, communem caelis apud vett. Philosophos nacta honorem, a Prodico inprimis Ceo cum Sole et luna Pro Diis habita sunt. Empedocles Agrigentinus Elementa, cum lite et concordia inter Numina retulit. Integrae gentes, Graeci Romaniqueve Rheae, Neptuni, Iunonis, aliisqueve nominibus Elementa signabant. Idem de Persis posterioribus apud Herod. l. 1. et Strab. l. 15. legimus. In specie, Tellus ex elementis, divinos ante alia obtinuit honores, et primo quidem lexe eâ voce acceptâ, ut sighat globum terrae aquae permistum, caelesti seu aethereo aereoqueve oppositum. Sic Sapientes in Tellure universam coluêre naturam, quatenus ea ut femina consideratur: masculâ vi caelestibus corporibus attributâ: Proin, quemadmodum hanc Osiridem, Saturnum, aliisque nominibus vocarunt: ita illam Isidem, Opim etc. dixêre. Gliscente dein Deorum Dearumqueve numero, separato cultu Terram et Aquam, ut et Aetherem ac Aerem dignati sunt. Ita Tellus a Phrygibus culta est, sub nominibus Rheae, Cybeles, Matris Deûm, Maiae, Δήμητρος, Φερεφάττας: a Syris dicta est Venus Byblia, Iuno Assyria, Atergatis; quae nomina Telluri cum Luna fuêre communia: ab Aegyptiis isis. cuius sacra in honorem tum Lunae, tum Telluris itidem fiebant: Apud Samothraces, sub Meecurii terrestris: a Thracibus sub Dianae seu Bendis nomine culta est: Graeci eam Δήμητρα, Π῾έαν, Ω῏πιν, item suo nomine: Romani itidem modo Tellurem, modo Cerereim, modo Opem, modo Vestam; Iunonem, quoque, Venerem, Proserpinam; modo Infernalium Deorum Nominibus insigniêrunt etc. Galli eam sub nomine Ditis: Germani sub nomine Herthae: Scythae sub Apiae: Tartari sub Kyrgessis: Pervani sub Pachamamae nominibus venerati leguntur. III. Ignis cultum Nimrodus instituisse creditur: cuius sacerdotes nomen dedêre civitati Ur vel Uroe. ut et regioni Orchoe. Ei sacra fecêrunt Persae, Medi, Cappadoces, Phryges, Macedones. Etiam in insulis Chenerag obtinuit nuit aetate Beniamini Tudelensis hic cultus. Aegyptiis Vulcanus creditus est, utriusque sexus, Solis pater: Romanis Graecisque iunioris Vestae nomine, in eximia veneratione fuit. Sarmatis quoque ignem pro Deo fuisse, et inter alios Lituanis, quibus Znick dicebatur, refert Alex. Gaguinus de prisca Lituanor. religione. Ignem in Libya pro Deo habitum, refert Scalig. Exerc. 258. s. 1. IV. Aquam cunctarum gentium praecipue venerati sunt Aegyptii et Persae. Unde tantus Nilo, (quem Osirim quoque dixêre) et Canopo, apud illos honor: ut apud hos Atergati, (quo nomine Lunam et Mare intellexêrunt) apud Palaestinos Dagoni, apud Babylonios Oanni. Apud Graeeos Romanosqueve diversorum sexuum variis nominibus culta est aqua: In Numinibus Aquarum masculis principatus cessit Oceano et Neptuno; in muliebribus familiam duxêre Tethys Et Amphitrite. Ut de fluviorum, fontium etc. Diis nil dicam. Vett. scythae Thamimasadem coluêre, qui idem ac Romanorum Neptunus. Fontibus et lignis sacrificarunt Hessi ac Bohemi: Pervani Mare, sub nomine Mammacocha, flumina item ac fontes hodieque pro Diis habent. V. Aer, pro Numine habitus est ab Anaximene Milesio et Diogene Apolloniata. Similiter sapuêre Assyrii et Arabes, quibus per Venerem caelestem tum Luna tum aer subiectus intelligebatur. Item Aegyptii, qui eum Minervam dixêre. Apud Graecos Romanosque dupliciter cum consideraretur, partim ratione potentiae activae, partim passivae: Priori respectu dictus est Iuppiter, ad quem Diiovis et Diespitris referenda nomina; Posteriori Iunonis adeptus est nomen. Quamvis enim utrique genti Lunam quoque ac Terram, ut supra vidimus, Iuno indigitet, ut plutimum tamen Η῞ρα sive Iuno est aer: Imo Η῞ρα solum traiectis literis ex Α᾿ὴρ factum videtur. Haec causa, cur Iuno Sospita nuncupata est; quod nempe in aere, quem attrahimus, valetudo multum sita est. aerem autem Graeci Romaniqueve marem dixêre, quatenus est spititus vegetans ac movens: feminam autem, quatenus recipit exhalationes et quae inde generantur. Quemadmodum hodiequeve Persae, non tantum in animalium, sed etiam in plantarum, ac inanimatarum rerum omni genere, sexum distinguunt.Ex Classe Meteororum.I. Ventus a Persis pro Deo cultus: Eis in Phoenicia templum Uso olim statuit. Graecos quoque ventis supplicasse legimus: Apud Sicyonios aram fuisse ventorum, refert Pausan. Ipes Aug. Imp. Circio sacrificavit. Huc pertinet Boreae Otithyiam rapientis, Aeoli, Titanum etc. fabula. Quid quod flatus ventris Gentilibus in Deorum numero fuisse Clemens Rom. docet in 5. Recognit. ubi de Aegyptiorum Diis agit. II. Fulmen ac tonitru, Geryonis nomine cultum est. Apud Romanos, si non pro Deo, saltem pro re sacra ac divina fulmen est habitum. Pro Numine id habuêruut Novogrodienses, quibus Perun dicebatur. Ingae, Peruviae loim Domini, Tonittu divino honore, sed minore quâm Solem, venerati sunt. III. Cometae ab omnibus iis pro Diis sunt habiti, qui stellas putarunt Deos: namque et Philosophorum multi in harum censum Cometas retulêre. Anima inprimis Iul. Caesaris, in Cometam, ut creditur, versa, secutâ mox eius apotheosi, eorum cultum astruit. IV. Castor et Pollux, item Helena, qui inter ignea meteora, eximie apud Graecos inprimis culti sunt. V. Ros, ne segeti vitium afferat, Robigus Deus a Gentilibus imploratus est. Ei cum mel debeat originem, non abs re erit Aristaei meminisse, qui ob hoc inventum. in Deorum numerum relatus est. VI. Nubes, si Aristoph. credendum, a Socrate divinis affecta est honoribus: quod idem Christianis obiectum fuisse memorat Tertull. Apologet. c. 24. VII. Iris non incelebris Poetarum gregi Dea fuit, ab iis Thaumantias quoque dicta. Eidem purpureus aurigantium color in Circo Romano sacratus fuit. Pervani illam pro Numine habentes, eam cum duobus a latere serpentibus effingere dicuntur:ut non Aegyptiis modo vel Phoenicibus ac Graecis, sed his quoque serpertes symbolum divinitatis esse appareat.Ex. Fossilium Classe.I. Lapis Βαιτύλος, in quo dormiens Iacob Patriarcha scalam vidit, magna in veneratione Israelitis fuit, usque dum divino coli honore a cultus nesciis coepit. Hinc βαιύλους et βαιτύλια vocarunt lapides rudes, quos seu symbola Numinis credebant, seu etiam animatos et vere Deos Ethnicis Abaddir dictus est; Poetae illum pro Iove obiectum fuisse Saturno fabulati sunt. II. Lapis Brachtham, ab Arabibus pro Deo habitus est, in quo Abrahamum cum Agare congressum finxêre. Alii camelum ei, cum Isaaccum sacrificaturus esset, alligasse commenti sunt. hunc religiose oseulari eos solitos esse, refert Euthym. Zigabenus in Panoplia. Iidem iugum locumque Arabiae altissimum, nomine Dysarem, pro Numine, ut et Dachareni, coluêre. III. Silicem Pessinuntios pro Deûm matre veneratos esse, testatur Arnob. l. 6. Quem a Legatis Romanis romam deportatum, tradit Liv. l. 29. c. 9. et 10. IV. Pyramidem albam pro Venere coluêre Paphii, apud Max. Tyrium Orat. 38. V. Saxum ingens, seu prom. ad nasi sinilitudinem in mare prominens, hinc S. Nasus dictum, ante sesqueiseculum adhuc a Finlandis pro Deo sub nomine Semis cultum esse, refert Baro Herbersten. Comm. rerum Moscoviticar. Propitiabant hunc, avenae farinam butyro permixtam super eum fundendo. VI. Ferrum pro Numine: acinacem Scythae coluisse lêguntur, eique sacrificasse. Hinc et per acinacem iurat apud Luc. Toxartes. Securim geminam Tenedi mcolae venerati sunt. VII. Aurum atque argentum, stultorum mortalium Numen esse; docet eleganti carmine, apud Stobaeum, serm. 89. Menander. Haec pro Diis habita, sequentia Diis dicata sunt, hoc modo. VIII. Aes Veneri sacrum fuit: aereus tripus Apollini quoque consecratus est: Aesculanus Deus similiter inde originem apud Rom. habuit. IX Ferrum Martti sacrum fuit, ut et Vulcano: Namque et ferro pugnatur et igni ferrum mulcetur, h. e., mollitur, unde Mulcibris Vulcano nomen. X. Gemma dicta Beli oculus, Belo Assyriorum Deo consecrata suit, teste Plin. l. 37. c. 10. Similiter Soli, qui non Belus modo, sed et Adad Assyrius vocatus est, tres hae gemmae fuêre dicatae, Adadi nephros, Adadi oculus, et Adadi digitus, eodem auctore. Apud Persas, ubi idem Mithra dictus est, Solis gemma Mithrax vel Mithridax fuit. Etiam Iovi ammoni sacra fuit gemma, quam Ammonis cornu vocarunt, quia is cum cornibus arietis fingeretur etc. Imo nec metalkla solum, sed etiam vasa inde fabricata, alia huic, alia alii Numini fuêre consecrata: Quomodo scyphus erat sacer Herculi, et cantharus Libero, ut ex Athen. et Macrob. liquet. Ptaeterea fo???liacultui Gentilium in sacris locis, rebus ac personis multipliciter inserviêrunt, Aes inprimis, e quo templorum valvae, Deorum statuae, candelabra sacro usui destinata, pectoris tegmen et scuta, quae Salii ex Numae instituto gestabant etc. Sic lapidis usus in sacris Cybeles, eo sese evirantibus Gallis, sic alia.Ex Classe Plantarum.I. Allium cepasque inter Deos habuit Aegyptus, Plin. l. 19. c. 6. Eosdem olera in hortis veneratos esse, docet Prudent. l. 2. contr. Symmach. Item frumentum, Osiridem colentes. II. Arbores ac sulvas coluêre Sclavi, Lituani, Celtae, (quibus altissimam quercum Διὸς ἄγαλμα, Iovis simulacrum haberi, refert Max. Tyr. Orat. 38.) Gandenses, Vandali, Indi, Pervani hodierni, Samogitae etc. Alii, si arbores non habuêrunt pro Diis, habuêre tamen pro Deorum receptaculis: unde Dryades et Hamadryades. III. Quercus inprimis apud Germanos, Gallos, Romanos magna in veneratione fuit, Lipsio teste in Tac. de morib. Germ. Vide et infra. IV. Far, frumentum, semina, sub Cereris Proserpinaeque nominibus apud Graecos Romanosque culta sunt. Unde Clem. Alexandr. Δηὼ, Ceres, interpretatur τὸν σῖτον frumentum, etc. Accessit alterum Idololatriae genus quo plantis Gentiles certa Numina praefecêrunt: Sic Ceres frugibus praefuit: Seia et Segesta seu Segesia a serendo ac segete dicta est: Tutullina segetis tutatrix fuit: Occator, Sarritor et Stercurius ab officio quisque suo nomina habuêre. Nodinus curabat nodos et genicula culmorum: Hostilina segetes novis aristis aequavit. Lactucina praefuit laetescentibus frumentis: Patulena folliculis patescentibus, ut spicae exirent, opitulata est: Runcinae curae erat runcatio: fornax torrendis frugibus praefuit. Robigus robiginem arcere creditus est, quemadmodum hodie de S. Iudoco Latinis ritibus addicti opinantur. Arboribus praefuêre: puta, a putando dicta: Spinenfis Deus, qui eradicaret ex agro spinas: Pomona, cui pomorum cura obvenisset: Flora invocata est, non ut frumenta modo, sed et arbores florescerent. Ciceris inventor Neptunus habitus est: Sirupos, qui e plantis fiunt, Serapis exoegitasse dicitur: Arbores glandiferae omnes Iovi, laurus Apollini, olea Minervae, myrtus Veneri et Baccho, populus Herculi, ulcis Libero, pinus Cybeli, Fauno et Pani: Ficus Baccho iterum: Gupressus Diti, palma Soli, buxus Cybeli, rosa Veneri etc. sacra fuêre. Plura vide apud praefatum Voss. toto l. 5.Ex Aquatilium Classe.I. Pisces pro Diis habuêre Syri inprimis ac Aegyptii. e quibus Oxyrynchum coluêre Oxyrynchitae: latum Latopolitani: nonnulli lepidotum; Syenitae phagrum: Elephantinae incolae Maeoten: alii anguillam, quem cultum antiphanes et Anaxandridas Comici facete risêrunt. Et de Syris, notum est grande illorum Numen Atergatis seu Derceto. Apud Lydos quoque pisces quosdam sacros fuisse memorat Varro de R. Rust. l. 3. c. ult. Insideribus porro delphinus. et pisces duo, inter XII. signa Zodiaci: item piscis magnus, cuius hi nepotes dicuntur: Adhaec ecetus et hydra, cuius caudae corvus insidet: piscium divinos honores satis superque loquuntur. Et quid aliud in mari Triton Nereidesque, quam pisces fuêre. Eodem Sirenes quidam referunt: quos quidam vere pisces seu semipisces, aut plane mulieres, sed mutas ac pene brutas censent. Ut de aliis marinis monstris nil dicam. II. Serpentes, in Diis cultisunt, apud plurimas gentes. Aspides vehementer vener ati sunt Aegyptii, ut loquitur Aelian. de Anim. l. 17. c. 5. Borussi, praeterferas arboresque, etiam serpentes coluêre, teste Erasmo Stellâ de Antiqq. Borussiae l. 1. Samogitis serpentem pro Deo esse, tradit Baro Herbersten. Idem de Lituanis scribit Alex. Gaguinus de Sarm. Eur. in provincia Calecuto, pro Numine ab Rege serpentes vastissimo capite coli, docei Scalig. in Hist. Anim. l. 2. Et quid aliud docuit Aesculapius, sub serpentis imagine, tanto in honore olim habitus: III. Canthari sive scarabaei, divino cultu apud Aegyptios honorati sunt, iisque templa dicata. IV. Formicas Thessali coluêre, quoniam Iuppiter, sub formicae specie, ex Eurymdusa genuerit Myrmidonem. V. Muscis bovem in Acarnania, ubi templum est Apollinis actii, sacrificatum esse, tradit ex Heraclide Clemens. Nifi forte haec sacra potius Apollini, sicut Iovi Apomyio, muscarum depulsori fuisse oblata dicas. Interim si iis in Palaestina ab Accaronitis sacrificatum est, quod mirum de Acarnanibus. Censet illud Philastrius, cum scribit c. 13. Sunt qui muscam colunt, in civitate Accaron dicta: quod collegit ex nomine Beelzebub, Numine Accaronitarum; illud enim conflatum ex Baal, i. e. Dominus et zebub, quod est musca. Sed, ut verum fuerit hoc idoli, nomen, quod Scalig. (illud Baal Zebaum i. e. Deum victimarum vero nomine appellatum fuisse asserens) negat: Non Deus muscae, sed Deus muscae sive muscarius, h. e. Abacter muscarum, quod idem est ac ἀπόμηος dictus frisse censedus est. Quo facit Plinian. l. 10. c. 28. Invocant Cyrenaici Ahorem Deum, muscarum multitudine pestilentiam adferente: quae protinus intereunt, qua litatum est illi die. Ubi Achorem Deum Voss. pro Achoron sive Accaron, seu Accaronitarum Deum dictum vult. Cum enim, quae Plin refert, conveniant nomini Beelzebub, Accaronitarum Numini, cuius tantum erat apud Palaestinos nomen, ut Iudaei etiam Principem daemoniorum sic dixerint: plane credibile est, Palaestinos in Cyrenaicam hunc cultum attulisse. Solitos autem fuisse Gentiles Numinibus suis nomina ab insectis, quibus se eorum ope liberari credebant, ridere, arguit etiam Trachiniorum Hercules Κορνοπίων, sic a fugandis locustis, seu potius pulicibus. Item Erythraeorum Hercules Ι᾿ποκτονος, i. e. interemptor vermiculorum etc. Alia omittam, non tamen hoc, Crocodilum hodieque in certa Indiae gente divinis affici honoribus et tamquam oraculum consuli: Plura. Vide Vosl. toto l. 4. Ut et paulo infra ubi de Quadrupedibus.Ex Volatilium Classe.I. Ciconia, pro Numine; culta est a Thessalis, auctore Clem. Alexandrino in Protreptico. Sed negat hoc Voss. ostendens non alio Clementem fundamento niti, quam quod severe animadvertermit, in eum qui ciconiam necasset: quo honore illas mactatas ab eis vult, quia regionem a serpentibus expurgassent. Eandem avem ab Aegyptiis quoque divinis honoribus affectam, Lucian. in Deorum concilio refert. II. Corvum, pro Deo, ab iisdem Aegyptiis habitum esse, docet Ambros. in Ep. ad Rom. c. 1. unde Κοράκινα seu Corvina sacra, prope Coptum celebrari solita. III. Acoipitres coluêre, in eadem Aegypto, Tentyritae, telte Aelian. Hist. Anim. l. 10. c. 24. De Philarum incolis idem refert Strab. l. 17. Unde et apud Hermopolim simulacrum fuit Typhonis equi fluvialis, cui accipiter insisteret cum serpente depugnans. Contra Coptitae, crocodilos venerati, accipitres egêrunt in crucem, Veluti Numinis sui hostes, teste Aeliano supra laudato. IV. Ibin cultam ab Aegyptiis Lucian. in Deorum concil. quoque refert: cui astipulantur Cic. l. 1. de Nat. Deor. Iuv. l. v. Sat. 15. Initio.Aegyptiis portenta colat? crocodilon adoratPars haec: illa pavet saturam serpentibus Ibin.et Plin. l. 10. c. 28. Eandem contra serpentes, ab iis invocatas esse, narrat Herod. in Euterpe. V. Aquilam venerati sunt Thebaei, tamquam animal Regium et maiestate Iovis dignum, ut docet Diod. Sic. l. 1. VI. Gryphes porro ab Aegyptiis, pro Diis habiti, telte Plutarch. Symposiacôn l. 4. quaest. 5. ubi tamen alii legunt γυπὸς, vulturis, cuius pennis Isidis statuam exornasse leguntur. Quod si prior lectio vera, et e vulgo Aegyptio non defuêre, qui tam stulte saperent: At Sacerdotes, et alii, qui paulum videre supra vile vulgus, non hauêre aves eas alio loco; quam pro Deorum symbolis, ut sentit Voss. Gryps enim sacer fuit Apollini sive Soli, Deorum summo; unde sub figura et nomine eius Apollinem coluêre, quôd et de reliquis dici potest. VII. Vespertilionem pro Numine adorasse Mexicanos narrat pul. Gyrald. Hlst. Ind. l. 3. etc. Pertinet ad hunc Avium cultum tota doctrina Auguralis, seu scientia ex oscinum captu, praepetum volatu, et pullorum tripudio fotura praedicendi. Vide Voss. Part. 2. l. 3. c. 76.Ex classe Quadrupedum.I. Bos geminus Aegyptiis cultus, Heliopoli unus, Memphi alter: utrumque Apim dixêre, teste Plin. l. 8. c. 46. Bos in Aegypto etiam Numinis vice colitur Apim vocant. Ita vulgus; Sypientiores vero illum habuêre pro symbolo Solis, istum pro Lunae. Ab AEgyptiis Bovis cultus ad Indos manavit, teste Scalig. Exercitat. l. 258. sec. 1. quem ibi hodieque vigere docet pluribus p. de la Valle. Itin. tom. IV. II. Canem iidem coluêre Aegyptii, sed Cynopolitani prae reliquis, ut Cl. Alexandrin. Admonit. ad gentes docet. III. Felis sive Aelurus similem in eadem gente venerationem meruit. quam mortuam domi, solitam saliri, atque ita Bubastim deferri, ut sacra in urbe sepeliretur, tradit Herod. in Euterpe. IV. Ovem Saitae ac Thebani coluêre: sub ariete quoque Iuppiter Ammon cultus est. Samiis etiam ovem in veneratione fuisse, apud Clementem legas. V. Lupus pro Numine a Lycopolitanis est habitus, teste eodem. Delphis quoque eundem fuisse cultum, refert Aelian. Hist. Anim. l. 12. c. 40. VI. Cynocephalus, quod simiae caudatae genus est, Hermopolit arum fuit Numen. Sed nec inter Vett. convenit, utrum Cynocephalus habitus sit ipse Anubis, vel eius symbolum: an potius Mercurius, vel eies symbolum. Nam et Meretrio, ob sagacitatem canem sacravit antiquitas, unde huic quadrupedi nomen. VII. Cercopithecus, sub Cebi nomine, apud Aeguptios iterum, in honore fuit, Iuven. l. 5. Sat. 15. v. 4.Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,Lucian, in Conc. Deorum etc. Gr. Κῆβον vocat Aristot. VIII. Leonem venerati sunt Leopolitani: Persae quoque Deum suum Mithram seu Solem leoninâ effinxêre facie. Ambraciotae leaenam, velut vindicem suae libertatis, coluêre. IX. Hircus, Mendesiis pro Numine fuit. Etiam capras divino affecêrunt honore incolae urbis Copti. Pan quoque, ut Graecis ita Aegyptiis, pingi ac sculpi caprinâ facie et hircinis cruribus, solitus est. X. Mygalem, quasi Μυογάλην. animal partim murem, partim mustelam referens figurâ ac colore, ab Aegyptiis cultam testatur Plutarch. Symposiacon. l. 4. quaest. 4. XI. Ichneumona pto Deo Heracleotae habuêre, testibus Aeliano de Animal. l. 10. c. 47. et Clat. Alexandrino Admon. ad Gentes. XII. Crocodilus, ab omnibus Aegyptiis, non minus ac Dii Olympii a Graecis Romanisque, est cultus, teste eodem Aeliano. Etiam Arsinoe, quae prius Crocodilorumurbs dicta, mirum in modum eum venerata est, Strab. qui addit, a peregrinis ad locum venientibus placentis, carne ac mulso eum donari fuisse solitum. Nec desunt hodie inte Indos, qui eodem cultu bestiam afficiant. Vide supra, ubi de Reptilibus. XIII. Asini suisque cultus etiam Iudaeis, a Plutarch. et Tacito, sed male tribuitur. Gnosticos utrumque animal coluisse, vel saltem Deum Sebaoth utrâque expressisse figurâ, indicat Epiphan. Imo de Asinicapitis cultus calumniam in veros quoque Christianos derivatam esse, innuit Minuc. in Octavio. XIV. Suem venerati Cretenses sunt, ut auctor est Athen. l. 9. sed an tamquam Numen ipsum, an velut symbolum Numinis, in incerto est. XV. Simias Pithecusii in Aegypto coluêre, Diod. l. 20. nec ullum hodie apud Indos Orient. sacratius Numen. ut docet Petr. de la Valle stin. tom. 4. Fanum ibi simiae pulcherrimum memorat Maffaeus Hist. Ind. l. 1. Simiae dentem, in cistula auro gemmisque insigni, religiose asservatum in templo verticis Pico d' Adam, Lusitani, magno cum Regulorum loci dolore abstulêre A. C. 1554. pro quo oblata iis septingenta ducatorum milia. XVI. Mustelae, pro Diis habitae sunt a Thebanis. XVII. Echinum terrestrem tota Zoroastris schola venerata est. XVIII. Sorices muresque apud Musoritas, Troadis incolas, Tenediosque in veneratione fuêre: an per eos Apollo cultus? Vide Voss. l. 3. a 6. 60. usque ad c. 76. P. 2.Ex Hominum Classe.I. Apud Babylonios Nabuchodonosor, quem puduit mandare, ut sibi sacrificarent supberstiti, fieri iussit sacra suae statuae. II. Ad Medos hinc cum imperio transiit adorandi Regis consuetudo, in tantum ut Reges colerent, sicut Deum ipsum. Persae dandem a Medis accepêre, strab. l. 11. Vide Barn. Brisson. Regn. Pers. l. 1. Hinc Cleo Alexandri adulator, eorum exemplo Macedonas hortatus est, ad eundem cultum suo Regi praestandum, Curt. l. 8. c. 5. quonam modo caelestes honores usurparet infra. siquem intelligerent deum esse, confiterentur; Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter Reges suos inter Deos colere. III. Parthis, in minori Asia Lydis, in Africa Aegyptiis, Vide Virg. Georg. l. 4. cum Serv. notis, ut et l. 8. IV. Aethiopes publice pro Diis habuêre Reges suos ac privatim etiam alios, qui benefecêrunt. Strab. l. 17. Apud Libyas Psaphon pro Deo cultus est: quem apud Poneos quoque ambiit Anno. V. Graeci, qui Asiam peninsulam habitarunt, festos statuêre dies Romanorum illis, qui iuste sancteque provinciam administrassent. Id factum fuit Q. Mutio Scaevolae, in cuius honorem Mutia celebrarunt, cic. in Verr. l. 2. Iidem in Luculli honorem Lucullea instituêrunt. Vide Plutarch. in eo et Appian. in Mithrid. VI. Graeci Europaei non minus hîc impegêre: quorum plurimi Alexandrum Mag. divinis affecêre honoribus. Athenienses non Demetrium solum Poliorcetam, sed et adulatores eius divino prosequuti sunt cultu, Burichoque, Adimanti et Oxythemidi, (quod nomen illis) et aras et sacella et sacra statuêrunt, Athen. l. 6. Idem honos Pyrrho Epirotae habitus. VII. Apud Romanos primus, dum viveret, divino honore Augustus est affectus. Hinc ei Lugduni ac Narbone ara: Templa passim in provinciis: Sacerdotes Augustales dicti et. Tiberium Caes. Deum suum vocat Scribonius Largus Ep. ad Iul. Callist. Caius Caligula sibi ipsi templum condidit, apud Suet. Claudius etiam vivus in Britannia cultus est. Quousque Domitiani processerit impudentia, notum. VIII. Christiani Imperatores ipsi, etsi gentilem illum non admitterent cultum, modos tamen loquendi reservarunt. Hinc de Constantino Mag. Amulin. Scripta caelestia Maiestatis vestrae accepta atque adorata. De Theodosio Pacatus, Deum dedit Hispania. Paria de Honorio Claudian. Ipsi Theodosius et Valentinianus nostram divinitatem: Honorius et Theodosius Nostrum Numen dixêre etc. IX. Germanis Velledam pro Numine habitam fuisse, monet Tax. Hist. l. 4. c. 61. cum ait: Mumius Lupercus, legatus legionis, inter dona missus Veldeae. Ea virgo nationis Bructerae, late imperitabat: vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas, et augescente superstitione arbitrentur Deas. Sed non eam fuisse opinionem omnium, vel maioris partis, alibi docet. X. Apud Hungaros, Ianus, fil. Vathae, de castro Beli, qui primus Hungarorum daemoniis se dedicarat, pro dea coluit Rasdi, quae capta a Christiano Rege Bela carcereque conclusa fuit, usque dum proprios devorans pedes moreretur, Ioh. de Thwrocz in Chron. Hung, Parte 2. c. 39. Eandem Varasolo nominat Bonfinius rer. Hungar. l. 12. etc. XI. Barbari hodierni eodem fere honoris gradu plurimis in locis Principes suos venerantur. Et quorsum spectat, quod Mosci halitum suum, quo vivunt spirantqueve, Imperatori suo ferunt acceptum, ipseque omnium Ruslorum conservatorem se appellat. De iisdem narrat Thuan. Hist. l. 21. ad A. C. 1558. Moscos, ex Religionis suae instituto, eandem quam Deo omnipotenti deferunt fidem, se Principi suo debere existimare.Ut de aliis gentibus nil addam. XII. Nec homines solum, sed et omnia ferme eius: Labor, Quies, Somnus, Affectus, Iuventa, Senectus, Mors, Vittutes, vitia quoque, Opera, alia, inter Deos relatata plurimas apud Gentes reperiuntur, sed de his infra agetur. Ipse Homerus non alium Iovem, quam mentem suam: non aliam Palladem, quam suam prudentiam: non alium Apollinem, non Mercutium, quam suam eruditionem suam facundiam etc. Orbi adorandos propinasse creditur. Vide Eustath. Comm. in eum passim, et plura de his apud Voss. Part. II. l. 3. a c. 1. usque ad c. 49.Ex Affectionum Aceidentiumque numero.I. Terminum cum viderent habere Gentiles, omnes res naturales, ipsam Tellurem, Oceanum ac Mundum, inte rDeos eum retulêrunt, quod primus Tatius Sabinus, Varroni: Numa Pompilius Dionysio fecisse dicitur. Quemadmodum initium rerum sub Iani nomine coluêrunt. II: Tempus ab Orphicis pro Deo cultum est; sub nomine Phanetis: a Graecis et Romanis, sub nomine Saturni: Tenebrae intra Terram Erebi: supra terram Noctis nomine, inter Deos relatae sunt, et huic quidem Gallum sacrificavêre Romani: Diem Deorum numero addidit Plaut. prologo Menaechm. Diluculum ac aurora, sub Leucotheae et Matutae appellationibus, templa arasque habuêrunt. Quatuor anni tempestares Horarum nomine cultae sunt. III. Locus, a nonnullis Chaos, ab aliis Erebus dictus, ac sub utroque nomine pro Deo habitus est. IV. Numerus, Pythagoricis res sacra, et Deorum nominibus appellatus est. Quaternarium inprimis coluêre, per quem etiam iurare soliti sunt. V. Vis generatrix, nuc Priapi nune Veneris, nunc Genii nomine, adorata est: Fecunditati Poppeae, adulatio publica, in gratiam Neronis, aedem exstruxit, apud Tac. Hist. l. 114. c. 61. VI. Infantia, in plura Numina. Vagitanum, levanam, Ruminam, Edusam, Potinam, Cubam, Cuninam, Carnam, Ossilaginem, Statulinum, Fabulinum, Nundinam etc. divisa fuit. Quibus adde Intercidonam, Pilumnum et Deverram. VII: Iuventus Hora dicta est, item Hebe: aedem habuit Romae in Circo Max. VIII. Senectuti apud Gaditanos ara posita legitur, apud Philostr. de vita Apollonii l. 5. c. 1. IX. Sanitas, Salutis nomine, Aesculapio saepius iuncta reperitur, habuitque templum Aegii, Achaeorum urbe: Signum inauratum Romae. Eadem sub Iunonis Sospitae, Iuturnae, Iasonis, aliisqueve nominibus, culta est. X. Morbi quoque pro Numinibus habiti sunt: Febris Romae fanum in Palatio habuit, Pavorem Hostilius atque Pallorem coluit. Tussim, sub Dianae Chelytidis nomine coluêre Argivi ac Lacedaemonii. Scabiem divinis honoribus affectam fuisse. tradit Prudent. Mors Lacedaemoniorum Phoenicupqueve fuit Numen. Eadem una cum Vita, sub Parcarum nomine, venerationem invenit. XI. Anastasini Resurrectionem e mortuis Deam esse opinati sunt Athenienses, audito Paulo Apost. XII. Sonus Echo appellatus est: quam flantibus ventis adorarunt. Dodonae cultam Philostratus habet l. 2. XIII. Memoria per Mnemosynem culta est: Ipsa Oblivio inter Numina fuit. Et cum Vigilia Diis addita non fuerit, Somnus tamen placidissimus Deorum vocatur Ovid. et Papin. cui ove litatum. Eidem una cum Musis sacra Troezenii fecêrunt. Filii eius Morpheus, Icelos sive Phobetor et Phantasus similiter Diis leguntur accensiti. XIV. Fames, inter Deos Inferos fuit. Amor, Cupido, notissima Gentibibus numina. Gaudium in primis Orci faucibus collocatur a Marone. Dolor quoque in Diis inferis fuit. Indignatio, sub Nemesis nomine culta est, apud Romanos aeque Graecosque. Spes aedem habuit Romae, in Foro Olitorio: Audacia, Martis nomine, venerationem nacta est. Timor inte rNumina infera a Virg. reponitur: Romanis quoque pro Numine. Nec minus Pudor, et quod mireris, Impudentia inter Deos relata est: cui ut et Iniuriae aram consecravit athenis Epimenides. Ira, modum Hon tenens, Furoris Furiarumque nomine culta: Misericordia quoque pro Dea fuit, Vide infra. XV. Alacritas sive Ο῾ρμὴ, Athenis aram haburi: et sub Agenoriae, Hortae Numeriae, Stimulae, Agonii nominibus, invocata est. Labor ipse in Diis Infernalibus, et Otium sub Quietis et Vacunae, nomine fuit. Auxilium Deum in scenam Plaut. inducit in Prol. Cistellariae: in Aulul. Act 1. Sc. 1. v. Xi. quo Axites Dii quoque referri possunt. Ad successum laboris Vertumni Numen pertinet. XVI. Actioni pinsendi praefuit Pilumnus: itinerationi Dii Ε᾿νόδιοι Graecis, Latinis Viales et Semitales: quales fuêre inprimis Mercutius et Trivia. XVIL. Opinio pro Dea fuit: multo magis Scientia, Prudentia et Ars, quae sub Minerve nomine fuêre cultae; item Bonae Mentis Deique Catii, quibus Dea Furina opposita est. Eloquentia seu facundia Poetica per Appollinem ac Musas: Oratoria per Palladem, Mercruium ac Suadam fuit culta. Arti Gaditani aram posuêre. XVIII: Virtutis Romae primus fanum posuit Scipio Numantinus: Vittuti et Honori Marcellus: Anaxagoras Veritati aram exstruxit: Romae Iustitiam consecravit Augustus: pietantem Manius Acilius Glabrio: Eucharistia, seu Gratituso tribus Gratiis denotata est. Fides aedem in Capitolio habuit, eadem sub Iovis Fidii vel Sancti Fidii homine in cultu fuit. Iustitia, per Mercurium Nomium seu Eunomiam, Themidem, Dicem, Irenem, Nemesin quoque culta est. Temperantia a Theognide inter Divas memoratur. Pudicitiae gemina Romae fuit aedes. Clementiae iRomani in Iul. Caesaris honorem templum decrevêre. Fortitudo sub Virtutis, et Deae Streniae nomine venerationem meruit, sacellumque Romae habuit. XIX. Semivirtutes quoque in Deorum numero. Verecundiae ara Athenis fuit; Misericordia ibidem culta est. Indignatio, contra Supberbiam, invocata, eademque sub Adrasteae, Rhamnusiae, Nemesisque nominibus, variis in locis divinis honoribus est affecta. XX. Vitia quinetiam suos habuêre idololatras. Pro Numine Contumeliam vel Iniuriam fuisse, ex Theophrast, Clemente, Cicerone ac Zenodoto discimus. Calumniae aram erexêre Athenienses: Momus, maledicentiae Deus fuit. Conessationes ac conviviorum luxus, sub Comi nomine, in pretio fuêre etc. XXI. Felicitas, cum Priapo et Cloacina culta est, Augustin. de Civit. Dei l. 4. c. 23. Honori templum Romae dedicavit Q. Maximus: Famam Athenienses coluêre. Loquela, sub Aii, Lorutii ae Mercurii, nomine in veneratione fuit. Silentium per Angeronam, Harpocratem seu Sigalionem cultum est. Risûs, ut Numinis, Meminêre Pausan. et Apulei. XXII: Societatem Oeconomicam quod attinet, Faustitas pro Numine fuit, et Ε᾿υημερία: Coniugalis vita sub Iunonis Gameliae, aliorumque innumerorum Deorum nominibus in veneratione fuit. Sub Orhonae nomine orbitas culta est. Abeundi et adeundi libertas Abeonae et Adeonae, nomine pro Dea est habita. Amicitia per Iovem Ο῾μόγνιον seu Gentilitium, Φίλιον et Ξένιον: Opes per Maimonam, apud Syros, Plutonem seu Ditem apud Graecos Romanosqueve, Opem etiam, Tellurem ac Rheam, fuêre in veneratione: Quo pertinuêre quoque Pecunia, Aesculanus Deus et Argentinus etc. Ipsa Paupertas pro Numine fuit. Ut de domo, partibus eius, utensilibus aliisque huc spectantibus niladdam. Vide Voss. l. 5. c. 17. XXIII. Givilem quod spectat societatem, non solum civitates urbesqueve Genios habuêre suos, sed Roma quoque ipsa in Diis habita est, teste Liv. Unde Suet. augustum non passum fuisse sibi templum exstrui, nisi nomine Romae pariter et suo, docet Suet. in Aug. c. 52. Templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere: in nulla tamen provincia, nisi communi suo, Romaewue nomine recepit. XXIV. Legislatoria potestas Themis dicta est, cuius tres filiae Eunomia, Iustitia et Pax, Orpheo Hesiodoque memoratae. Ipsae Poenae, alias Furiae, item Erinnyes, pro Diis fuêre. XXV. Libertati aedem fecit T. Sempr. Gracchus, eidem ut et Iovi Victori sacrae fuêre Idus Aprileis. Imo in gratiam Iulii Caesaris, qui libertatem oppresserat, Libertatis templum publica adulatio exstruxit. XXVI. Concordia templum Romae habuit, non uno loco. Cui opposita Discordia, inter inferorum fuit Deas: a bello Bellona dicta. Et quia rerum gerendarum nervus pecunia est. Ideo. XXVII. Monetae Iunoni templum Romae vovit L. Furius Camillus Dict. quae hinc dicta est, quod in eius fano pecunia cuderetur. XXVIII. Bellum quoque in Diis, sed inferis fuit, eti ams ub Martis, Bellonae, Enyus etc. nominibus in veneratione erat. Veneris quoque Συμμαχίας nomine venit, apud Mantinenses, teste Paus. in Arcadicis. Facit huc Pelloniaet Fessonia, quarum illa in pellendis hostibus, ista in viribus militi lasso affundendis, auxiliari credita est. XXIX. Victoria, non minus Deorum numero fuit adscripta. Aram eius instaurari a Theodosio poposcit Symmachus, quod non minori eloquentia Augustinus dissuasit. Nec Venus Victrix alia, quam Νικηφόρος fuisse videtur, quam cum pomo et palmae ramo effinxêre Romani. Ad militiam quoque pertinet Fortuna Equestris, cui a Fulvio, Flacco vota aedes Pausae pugnandi praffuêre Dii Pausi etc. XXX. Triumphus Deus, in denariis argenteis Vulsonis apparet: in aliis quoque regeries icones Virtutis, Pietatis, Aeternitatis, Religionis, Fidei, Concordiae, Pacis, Spei, Iustitiae, Aequitatis, Clementiae, Constantiae, Securitatis, munificentiae, Indulgentiae, Annonae, Monetae, Salutis, Laetitiae, Hilaritatis, Iuventutis, Pudicitiae, Fecunditatis, Nobilitatis, Honoris, Libertaris etc. XXXI. Pax Athenis aram; Romae templum, habuit. Eadem Pandae nomine culta videtur; item Empandae, cuius Fest. meminit. Sic autem dicta est, quia pacis tempore pandantur urbium protae. Sunt tamen, qui Cererem per Pandam intellectam velint, ut Ael. Stolo Praeconin. Varron. Praeceptor, sed aliter Varro ipse. XXXII. Salus publica, quae ultimus civilis vitae finis statuitur, et ipsa apud Romanso aedem meruit: quam exstruxit Iunius Bubulcus, depinxit C. Fab. hinc Pictoris, ut videtur, nomen adeptus. Ab ea vicina porta Salutaris accepit nomen. Nec a Salute populi diversa est Felicitas publica, ptout nominatur in nummo Iuliae Mammeae Augustae. Illi aedem condidit L. Licinius lucullus. et narrat Dio l. 44. ut Iul. Caesar istic loci, ubi fuerit Curia Hostilia, decreverit erigere templum Ευτυχίας seu Felicitatis, ac post eius excessum M. Lepidus illud absolverit. XXXIII. Ceterum apud Festum etiam Dii Anculi, h. e. ministri: item Anculae, quae id in Deabus, quod in hominibus ancillae etc. Vide Voss. toto l. 8. et in Orig. libb.Cultus rei partim spiritualis, partim torporeae etc.I. Adamus in Saturno cultus est, sicut Saturnus in Nara, quod idem de Noacho etiam dici potest. In Natura autem per Saturnum praecipue signabatur Sol, a quo temporis mensura est: Nec Saturnus alius quam Phoenicum Molochus, qui idem ac Natura et praecipue Sol. Ita ergo Heros cum Naturae genio in Saturno venerationem nactus est. II. Tubalcainus in Vulcano, sicut Vulcanus in igne, cultus est: ut eâdem voce et naturâ Ignis et artis ferrariae ac aerariae repertor fuerit adoratus. III: Chami et Solis similiter cultus apud Aegyptios ac Libyes mixtus fuit. Mycrob. Sat. l. 1. c. 21. Ideo et Hammonem quem Deum, Solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal, valet, sicut Solradiis. IV. Iavan, sive Ianus, Ionibus Ι῎ων, parens Graecorum, a Latinis, qui ab eo orti, pro Numine habitus est, sed sie, ut una cum eo Solem colerent, Ianum quoque dictum. Vide Mitsratim, Chami fil. Aegyptiorum genitor, sub Osiridis nomine apud posteros in veneratione fuit, sed quam cum Sole haberet communem. Porro, ut Osiris et homo et Sol, sic etiam Adonis: unde et Alexandrinis unus Osiridi Adonidiqueve fuit honor. VI. Nimordi seu Beli cum Sole itidem divisa devotio. Pertinet ad mixtum hunc cultum, quod Aegyptii in duorum boum symbolis coluêre cum Solem Lunamque; tum Regem Aegyptium et Iosephum Patriarcham. Apis quoque symbolum fuit cum Lunae, tum Iosephi, ut hic quoque Numen geminum, unum naturale, alterum animale fuerit. Idem de Mnevi bove, in quo cum Sole Mitsratim quoque cultus, dici potest. VII. Uranus, cum caelo sive aethere communiter cultus est. Mixtus etiam fuit caeli et Regis Cretici, i. e. Iovis Cretensis senioris, qui Onosum condidit. Spartae uno cultu affecti sunt Agamemon Rex et Iuppiter, ac cum ttroque caelum seu aether. ViII. Mars non solum Nimrodus fit, sed etiam Ninus et Thurras, itidem Assyriorum Reges. IX. Liber uterque Aegyptius et Thebanus, cum Numine Solis et Liquoris in vite a Sole excocti, mixtam nactus est venerationem. Cum Sole etiam cultus ahercules, cum antiquior ille Aegyptius sive Tyrius, tum recentior sive Thebanus. X. Aesculapii non minus mixtus cultus fuit: Animalis quiden, quatenus id Messenio illi Epidauri incolae nomen fuit: Naturalis, quatenus vim significavit salubrem de substantia Solis nobis subvenientem. XI. Aristaeus an cum caelo, an cum Apolline, i. e. Sole, cultus fuerit, in incerto est. XII. Cum Tellure interiori divinum cultum sortitus est aidoneus sive Orcus Molossorum Rex qui Proserpinam in campis rapuit Ennensibus, ac ob praeclarum scilicet facinus cum Dite sive Plutone meruit honorari. Ab Heroibus ad Heroinas transeoo. XIII. In Minerva colebatur cum summus Aether, tum virgo Boeota, quam Ogygis Thebani Regis fil. educarat. Heroinarum aliae sortitae sunt cultum cum Luna, Hespero, aut Tellure; de quibus pauca quaedam subiungam. XIV. Isis a morte cum Luna culta est, und eet capiti eius cornua addebantur, XV. Europa, Agenoris fil. cum Astarte, i. e. Luna, communem nacta est venerationem. XVI. Venus, Cinyrae Cyprii Regis amica, cum vi Naturae generatricis, vel Luna, aut Hespero mixtum habuit cultum. XVII. Atergatis seu Derceto, Syriae Heroina, Semiramidis mater, post mortem culta est cum Lunae Numine: item cum Numine Telluris et Aquae, quatenus Lunatem vim recipiunt. XVIII. Ceres, Heroina Sicula communem habuit cum Luna, Terraequeve vi frugiferâ venerationem. Quemadmodeum filia eius Κόρη seu Libera aut Proserpina, cum Terra inferiore, imo et cum Luna infera culta est. XIX. Ino filia Cadmi, cum Lucifero, vel potius Diluculo seu Aurora, est culta. XX. Semiramis Regina et Tellus, tamquam unum Numen colebantur: Eandem Suid. Rheam vocatam scribit. XXI. Acca Larentia in Flora, et Flora in Acca Larentia, i. e. cum alla Tellus florifera sive vis naturae, per quam plantae florent, culta est etc. Praeterea. XXOO. Sol et Nilus, res aetherea et elementalis in eodem Osiride apud Aegyptios culti sunt. Quemadmodum in Iside simul Luna et Terra. XXIII. Sol et Humor, apud Thebanos, in Baccho divinis honoribus simul affecti sunt. XXIV. Luna et Aer, in Iunone convenêre etc. Addam etiam hîc quaedam de cultu mixto seu sociato rei Aethereae et Aetheriae. XXV. Lunam et Hesperum, sive Dianam et Venerem, uno cultu venerati leguntur Persae apud Strab. l. 15. Hinc Anaitidos templum, quod in Lydia Persarum ritu exstructum erat, Dianae appellat Pausan. in Laconicis: Veneris Agath. Hist. l. 2. Persas secuti Arabes eodem cultu utrumque hoc sidus similiter complexi sunt: a quibus ea religio ad Saracenos derivata est; cuius reliquiae etiamnum apud Muhammedanos supersunt. Hi enim et sextâ die, Veneri sacrâ, feriantur et Lunulis suis superbiunt: Etiam precatiuneulae eorum, Deus Deus maior et magna, nempe Luna et Venus Deus, meminit Georg. Cedren quam aliter paulo recenset Constantin. Porphyrogennetes Vide Voss. l. 7. passim.Mundi tandem Universi cultus.I. Naturam Deum credidêre Chaldaei, Medi et Assyrii, sed ita, ut non omnes eius partes aeque esse divinitatis participes statuerent: verum caelum caelestiaqueve corpora potissimum. Hinc Beli apud Assyrios, Molochi apud Phoenices, Saturni, qui idem cum Iove et Apolline, apud Graecos Romanosqueve, cultus. II. Aegyptii sub nomine Amûm sive Ammonis omnem rerum Naturam venerati sunt: Nihilque aliud apud ipsos Iuppiter Ammon, quam apud Arcades Pan fuit: et apud Assyrios Belus. Vide supra. Iidem hanc occultam Naturae vim etiam Minervam ac Isidem dixêre. Nec obstat, quod Isis Lunam denotaverit, namque et haec Natura parens dicitur Apul. Metam. c. x1. Dixêre eandem Osiridem quoque, diverso respectu, utrumque sexum illi tribuentes. III. Pan, vetustissimum Arcadum Numen, quid aliud fuit, quam τὸ Πᾶν, h. e. Omne seu Universum: et quia Sol in omnem Naturam imperium habet, Pan quoque Sol dicitur Macrob. Hinc apud Athenienses, cum triplex esset certamen, in quo lampadem alter alteri tradebat; unum in Pireaeo Minervae, alterum in Ceramico Vulcano, tertium Prometheo in Academia sacrum; universa tamen referebantur in honorem Panos, tamquam Numinis universa reliqua complexo. Interim non semper Panos nomine ipsam rerum Naturam, sed et Spiritum illum Mundi huius effectorem ac conservatorem adoratum esse, patet ex Plutarch. l. de defectu Oracul. IV. Iuppiter, ut Graecis, sic Romanis, caelum quidem vulgo seu aethera, et aerem, insuper autem terram et aquam, et quidquid videmus, significavit. V. Apollo non semper Solem denotavit solum, sed quandoque etiam totum mundum, unde κόϚμου δύναμις, κόϚμου πνευμα, κόϚμου φῶς Macrob. dictus est et Orpheo omnia fuit. VI. Ianum alii caelum, alii dixerunt esse mundum, verba sunt Augustini de Civ. Dei l. 7. c. 28. VII. Sturnus quoque, cum fil. Urani dictus est, totius Natnrae vim ac virtutem, indigitavit: quem ex Ope, tamquam principio Naturae corporeae passivo, generasse fabulati sunt filios tres Iovem, Neptunum, Plutonem: totidemque filias, Iunonem. Vestam, Cererem, in quos tota rerum Universitas divisa est. Aliter dein considerarunt quoque eum, quatenus tempus est temporumque conversio. VIII. Per MInervam etiam intellexisse Veteres Mentem divinam sese extendentem per Naturam universam, docet Athenag. in Apologia. Quae omnia ex Stoicorum placitis illustriora fiunt: Illis enim Mundus sive rerum Natura animal fuit divinum, constans mente divinâ et corpore mundano, cuius singulae etiam partes Dii, vel Dei membra forent, quia divina illa mens partes singulas permearet. In rerum dein Natura omnium generationem ac corruptionem attendêrunt, quae conversio cum esse non possit absque principii activi et passivi operatione, ratione activi considerarunt Naturam ut marem, ratione passivi vero, ut feminam. Cum vero dicerent, Mundum esse magnum ac divinum animal, unum quidem Numen agnoscebant; illos vero plurimos, quos vulgus venerabatur, statuebant esse Dei seu animae mundanae sectiones mundano corpori permixtas, ac pro corporibus diversis diversa nomina sortiri. Ded satis de his: plura vide apud toties laudatum Voss. de Orig. et Prog. Idol. l. 7. a c. 1. usque ad 8. Quis vero tantam Deorum turbam non miretur, imo obftupescat? Quis etiam non rideat, an lugeat stultitiam Gentium, ubi videat admixta tot Numina vel ridicula, aut minuta, vel sordiad quoave aut obscena? Nec tamen aeque hac parte insanivêre univerfi, vera enim eiusmodi Numina non esse vidêre sapientiores Gentilium. Interim nulli propius accessêrunt ad veritatem Atheniensibus, qui cum praeter sibi nota Numina etiam IGNOTO DEO aram pofuissent, occasionem praebuêre Gentium Apostolo, ad se de VERO DEO, verba faciendi: cui Uni, qui solus est OMNIA IN OMNIBUS, sit honos, laus, gloria, decus, in sempiterna saecula!
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.